Liber Leviticus*

Caput 5: Versus 11

Ephi.ISICH.Mensura est trium mensurarum, etc., usque ad non perire eos qui sub manu ejus fuerint.Non mittet in eum,etc. Quasi: non est haec perfecta poenitentia, ideo oleum non habet, id est, spiritualem laetitiam hilaritatis, nec thus, quia nec confidendum est ei in orationibus: sed tradat, qui offert oblationem, sacerdoti, id est, spem salutis committat divinae pietati.Qui pro peccato.Quia nescit utrum boni odoris sit oratio ejus qui frequenter praevaricatur. Unde:Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionemJoan. 3.? Non sinit ergo desperare nec tamen praesumere, ne iterum negligentes sint.
(* Traductions européennes)